monumenta.ch > Plinius > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 84
{XXXVI} Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se praeferens;